- RIGUA
- RIGUAapud Plin.Latinis illud proprie irrigationis genus, quod ἀρδείαν Graeci vocant. Υ῾δρεία enim, i. e. aquatio, in arborum cultu, generale nomen est, comprehendens τὴν βροχὴν καὶ τὴν ἀρδείαν. Illa proprie aspersio est et affusio aquae ex alto; unde βρέχεςθαι quae deciduâ aquâ consperguntur. Phaedrus, l. 2. Fab. 5. v. 13.Alveolo coepit ligneo conspergereHumum oestuantem.Α᾿ρδεία vero significat eam aquationem, quae rivis factis ducitur: Quae enim plantae aquâ ductâ per rivos, e fluvio vel ex fonte rigabantur, ἀρδέυεςθαι Graecis, non βρέχεςθαι dicuntur. Virg. Ecl. 3. v. ult.Claudite iam rivos pueri, sat prata biberunt.Cuiusmodi rigationem quae rivô et sulcô fit, etiam ποτισμὸν Graeci dicunt: Glossae, Riguis, ἐυποτίςτοις, ἐυβόλοις etc. Hinc Rigua Nili, eidem Plinio, sunt rivi et διώρυγες e Nilo ductae: et rigua aquae dulcis, apud eund. derivationes ex aqua dulci. Rigua porro Graecis τὰ ἐπίῤῥυτα, τὰ ἐποχετευόμενα. Non solum autem Riguus locus dicitur, qui rigatur; sed etiam riguus amnis vel rivus, qui rigat. Hinc aquae irriguae Ovidio, l. 2. Amor. El. 16. v. 2. et irriguus hortus Horatio, l. 2. Serm. Sat. 4. v. 16. Virgilius iterum, l. 2. Georg. v. 485.Arva mihi et rigui placeant in vallibus amnes.Et rigua, οἱ ὀχετοὶ et rivi, qui inducuntur. Idem Plin. l. 17. c. 27. In eodem agro bruma tanto magis, si nives iaceant geletve, ne frigus vites adurat, circumfundunt riguis, quod ibi trepidare vocant, memorabili naturâ in amne: solus idem aestate vix tolerandi rigoris etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 588. et infra in voce Rota.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.